- HYCANUS I
- HYCANUS I.qui et Ioh.Simonis fil. patri successit, Duxque populi 4. fuit A. M. 3831. A. C. N. 131. A. U. C. 621. Hic summa cum laude populo praefuit, vitae suae insidiantes, a Ptol. missos, occidit. Antiochus Soter, qui et Pius, Hyrcanum Hierosolymis obsedit, acceptâ tandem pecuniâ obsidionem solvit. Hyrcanus Davidis sepulchrum aperuit, ingentes thesauros reperit, quibus primus Iudaeorum coepit peregrinos alere, cum Rom. foedus renovavit. cognitâ Antiochi morte Samariam, quae rursum a Iudaeis defecerat, obsedit, ac post Annum captam, solo aequavit, templum Garizim destruxit, magnas opes cumulavit (nam a Regibus Syriae, qui inter se certabant, liber factus, nullum iis vectigal, ab Antiochi morte, pendebat) quin etiam civitates Idumaeae domuit. Vide 1. Macchab. c. 16. Ioseph. Antiqq. l. 13. a c. 13. ad 18. Fuit quoque Hyrcanus, sum mus Sacerdos, ac Propheta: rexit An. 25. Ioseph. ait Antiqq. l. 31. Vide et Fohannes.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.